PATRINUS

PATRINUS
PATRINUS
Α᾿νάδοχος, Sponsor, qui aliquem de sacro fonte suscipit, quod sit quasi Pater, Etasmus Colloq. Unde Pater ex lavacro dicitur, Histor. Franc. Tom. 1. Ep. 5. Domnizo de Vita Mathildis l. 2. c. 1.
Qui Pater in lavacro fuerat Regis sacro sancto.
Hinc filiali observantiâ colendus, Chron. Ursperg. A. C. 1124. Infantes suos in Sabbatho sancto paschae et Pentecostes cum candelis et cappa quae dicitur vestis candida, et Patrinis comitantihus ad Baptismum deferunt -- ne etiam filios suos et silias suas ad Baptismum teneant, sed sibi Patrinos quaerant, Patrinis etiam fidem et amicitiam, ut carnalibus parentibus, servent. Ubi Patrinus aliquoties legimus, quemadmodum et in LL. Henrici I. Regis Angliae c. 79. alibique: Gall. Parrain. De quorum numero, Higinus Episcop. Roman. de Consecr. dist. 4. In Catechismo et in Baptismo et in Consirmationeunus Patrinus fieripotest, si necessitas cogit. Non est tamen consuetudo Romana, sed per singulos singuli suscipiunt. In aliquot vero Conciliis et Syndois plures statuuntur adhibendi, In levatione scil. maris duo mares et una femina, in feminae vero levatione unusmas et duae feminae, in Eboracensi A. C. 1195. c. 4. Sarisberiensi A. C. 1217. c. 19. Wigorniensi A. C. 1240. c. 5. Coloniensi A. C. 1280. c. 4. Exoniensi A. C. 1287. c. 2. etc. Cardu Fresne Glossar. Occasio Patrinorum istiusmodi seu Sponsorum aut susceptorum, a persecutionibus olim Christianorum fuit, quibus ferventibus, ut aliqui Baptismo testesessent, ii assumpti sunt; more postea, licet necessitas tantopere non urgeret amplius, in Ecclesia retentô. Ab his baptizando nomen imponebatur (quod etiam hodiequevariis in locis obtinet) iisque baptizatus, de fonte eductus, a Ministro tradebatur; a quibus acceptus, lac et mel (postquam a primaeva Baptismi simplicitate declinari coepit) degustabat, quo sic infantaretur, Tertu lliani verbô, etc. Franc. Burmannus Synops. Theol. Christ. Part. 2. l. 7. c. 7. §. 14. Exsponsione hac cognationem spiritualem, quae etiam matrimonio impedimentum ponat, oriri, tradunt Scriptores Pontisicii. Unde Concil. Sarisberiense A. C. 1217. c. 24. In hoc Sacramento (Consirmatione, namque et hîc Patrini in Communione Romana adhibentur) contrahitur proximitas spiritualis, sicut in Baptismo, inter illos, quisuscipiunt pueros et illos quorum sunt pueri et inter pueros susceptos. Quod ab aliis non admittitur. Idem. Vide quoque supra Filiolitas, item Compatres: ac infra, Sponsor et Susceptores.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • patrinus — A godfather …   Ballentine's law dictionary

  • parrain — [ parɛ̃ ] n. m. • parrin, parinXIIe; ain d apr. marraine; lat. pop. patrinus, de pater « père » 1 ♦ Celui qui tient (ou a tenu) un enfant (⇒ filleul) sur les fonts du baptême. « elle s était obstinée à avoir les Charles pour parrain et marraine » …   Encyclopédie Universelle

  • padrino — (Del lat. vulgar patrinus.) ► sustantivo 1 RELIGIÓN Persona que presenta o asiste a otra en los sacramentos del bautismo, de la confirmación, del matrimonio o del orden sacerdotal, si es varón, o en una profesión, si se trata de una religiosa. 2… …   Enciclopedia Universal

  • ADOPTIVI Filii — vel saltem Filioli, dicti olim, qui baptizabantur; ut Patrinus Patris spiritualis et adoptivi appellatione insigniebatur; namque adoptari per Baptismum, dicebatur is, qui ad Baptismum ab aliquo offerebatur, pro quo ille spondebat apud Ministrum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Dote — Dieser Artikel befasst sich mit dem Taufpaten (oder sonstigen Paten für ein Kleinkind). Weiteres siehe: Pate (Begriffsklärung) Taufpate ist ein Ehrenamt in christlichen Kirchen. Der Taufpate bzw. die Taufpatin begleitet oder trägt den Täufling… …   Deutsch Wikipedia

  • Döte — Dieser Artikel befasst sich mit dem Taufpaten (oder sonstigen Paten für ein Kleinkind). Weiteres siehe: Pate (Begriffsklärung) Taufpate ist ein Ehrenamt in christlichen Kirchen. Der Taufpate bzw. die Taufpatin begleitet oder trägt den Täufling… …   Deutsch Wikipedia

  • Godn — Dieser Artikel befasst sich mit dem Taufpaten (oder sonstigen Paten für ein Kleinkind). Weiteres siehe: Pate (Begriffsklärung) Taufpate ist ein Ehrenamt in christlichen Kirchen. Der Taufpate bzw. die Taufpatin begleitet oder trägt den Täufling… …   Deutsch Wikipedia

  • Gotte — Dieser Artikel befasst sich mit dem Taufpaten (oder sonstigen Paten für ein Kleinkind). Weiteres siehe: Pate (Begriffsklärung) Taufpate ist ein Ehrenamt in christlichen Kirchen. Der Taufpate bzw. die Taufpatin begleitet oder trägt den Täufling… …   Deutsch Wikipedia

  • Götti — Dieser Artikel befasst sich mit dem Taufpaten (oder sonstigen Paten für ein Kleinkind). Weiteres siehe: Pate (Begriffsklärung) Taufpate ist ein Ehrenamt in christlichen Kirchen. Der Taufpate bzw. die Taufpatin begleitet oder trägt den Täufling… …   Deutsch Wikipedia

  • Pate — ist ein Ehrenamt in christlichen Kirchen. Der Taufpate bzw. die Taufpatin begleitet oder trägt den Täufling bei der Taufe und ist Zeuge der Sakramentenspendung. Sein/ ihr Name wird im Kirchenbuch vermerkt. Der Begriff Pate kommt vom lateinischen… …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”